"Dies irae, Dies illa..."

Sequenza liturgica

Dies irae, dies illa,
solvet saeclum in favilla,
teste David cum Sibilla.

Quantus tremor est futurus
quando Judex est venturus
cuncta stricte discussurus!

Tuba, mirum spargens sonum
per sepulchra regionum,
coget omnes ante thronum.

Mors stupebit et natura,
cum resurget creatura,
Judicanti responsura.

Liber scriptus proferetur
in quo totum continetur,
unde mundus judicetur.

Judex ergo cum sedebit,
quidquid latet, apparebit,
nihil inultum remanebit.

Quid sum miser tunc dicturus?
quem patronum rogaturus,
cum vix iustus sit securus?

Rex tremendae maiestatis,
qui salvandos salvas gratis,
salva me, fons pietatis.

Recordare, Jesu pie,
quod sum causa tuae viae:
ne me perdas illa die.

Quaerens me, sedisti lassus,
redemisti crucem passus:
tantus labor non sit cassus.

Juste Judex ultionis,
donum fac remissionis
ante diem rationis.

Ingemisco tamquam reus:
culpa rubet vultus meus;
supplicanti parce, Deus.

Qui Mariam absolvisti,
et latronem exaudisti,
mihi quoque spem dedisti.

Preces meae non sunt dignae:
sed tu bonus fac benigne
ne perenni cremer igne.

Il Giudizio Universale
[Hans Memling - sec.XV]

La Porta del Paradiso
[Hans Memling - sec.XV]

Inter oves locum praesta,
et ab haedis me sequestra,
statuens in parte dextra.

Confutatis maledictis,
flammis acribus addictis,
voca me cum benedictis.

Oro supplex et acclinis,
cor contritum quasi cinis,
gere curam mei finis.

Lacrymosa dies illa,
qua resurget ex favilla
judicandus homo reus.

Huic ergo parce Deus.
Pie Jesu Domine,
dona eis requiem. Amen.


Home Page

E-mail:
ridolfo.e@gesuiti.it

Link alla rivista di
S.Giuseppe Moscati: